CARVANNA seu CARAVANNA

CARVANNA seu CARAVANNA
CARVANNA seu CARAVANNA
vox Turcica, significans qualecumque hominum agmen, securitatis causâ in itinere (sacro inprimis, quod Meccham quotannis suscipitur) se coniungentium. Matth. Paris. A. C. 1250. Omnem illam catervam, quam
vulgares Karravenam appellant, sibi manicpavit. Iac. de Vitriaco l. 1. c. 99. Quod ad exercitum Salahadim maxima veniret Caravanna, etc. Vide Scaligerum, Exercitat. 209. 2. Cum Carvannam istiusmodi instruunt Mercatores, peregre profecturi, non camelos solum secum habent mercibus onustos, et certô ordine dispositos, sed et tentoria, sub quibus noctu degant: non enim ulla in urbe, quae in itinere occurrunt, sed foris, pernoctant, donec ad locum, quo tendunt, perveniant. Interea quilibet loci praefectus, in quo itinerantes morantur, contra Arabum praedonum incursiones Carvannam tuetur et ulterius proficiscentem aliquousque deducit. Sed et caput habet mobilis istiusmodi Res publica, Carvannae Bassam appellatum, qui magnam saepe pecuniae vim inde lucratur, utpote cum certis legibus omnes Carvani (quomodo in Carvannam euntes appellat Arnoldus Lubecensis, l. 5. c. ult.) teneantur, et a Praefecto suo ad victum necessaria sibi comparare adstringantur, uti pluribus docet Ioh. Bapitsta Tavernier Itiner Turc. quem vide. De Carvanis Militum Hierosolym. sic Statuta eiusdem Ordinis tit. 19. de Verbo. signif. §. 29. Carvana, Syrorum et Arabum linguâ significat congregationem hominum, ut una aliquid negotii peragant, a Maioribus nostris usurpatum, in delectu fratrum habendo, cum ad subsidia per arces et triremes distribuuntur, aut alio per turmas mittuntur, quod Car. du Fresne in Glossar. Vide quoque infra Methymna Talnabi, item Muslimi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”